terram promissionis terminos

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de terram promissionis terminos

Exodus 23 : 30 – 31
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

Ezechielis 37 : 26 – 28
26 Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
27 Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

Numeri 34 : 1 – 12
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
3 Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.
4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.
5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur.
6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
8 a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:
9 ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.
10 Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,
11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,
12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.

Genesis 15 : 18 – 21
18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *