tenebrae

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de tenebrae

Genesis 1 : 2
2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.

Iob 38 : 9
9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?

Ieremiae 4 : 23
23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili: et cælos, et non erat lux in eis.

Genesis 1 : 5
5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.

Isaiae 45 : 7
7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.

Exodus 10 : 22
22 Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.

Psalmorum 105 : 28
28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.

Exodus 20 : 21
21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

Epistula ad Hebraeos 12 : 18
18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

Evangelium secundum Matthaeum 27 : 45
45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.

Evangelium secundum Marcum 15 : 33
33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

Proverbiorum 20 : 20
20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,

Isaiae 8 : 22
22 et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

Isaiae 13 : 10
10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.

Ieremiae 4 : 28
28 Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.

Ieremiae 13 : 16
16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.

Lamentationes 3 : 2
2 ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

Ezechielis 32 : 8
8 Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus.

Ioel 2 : 2
2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

Ioel 2 : 10
10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.

Amos 4 : 13
13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.

Amos 5 : 18
18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

Amos 5 : 20
20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea?

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *