Tempus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Tempus

Genesis 1 : 1
1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Genesis 1 : 14
14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:

Iosue 24 : 2
2 et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.

Exodus 19 : 1
1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

Exodus 40 : 17
17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

I Regum 6 : 1
1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino.

Danielis 7 : 25
25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

Danielis 12 : 7
7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

II Regum 20 : 11
11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.

Isaiae 38 : 8
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

Exodus 14 : 24
24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

I Samuelis 11 : 11
11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

Evangelium secundum Matthaeum 14 : 25
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.

Evangelium secundum Marcum 6 : 48
48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.

Epistula II Petri 3 : 8
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

Epistula ad Galatas 4 : 4
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,

Epistula ad Ephesios 1 : 10
10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;

Iob 26 : 10
10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.

Apocalypsis Ioannis 10 : 6
6 et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *