Quid biblia dicit de Temptatio – Omnes Bible versus de Temptatio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Temptatio

Genesis 3 : 13
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.

Genesis 20 : 6
6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

Exodus 34 : 16
16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

Deuteronomium 7 : 25
25 Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:

Deuteronomium 8 : 14
14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

Deuteronomium 8 : 18
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

Deuteronomium 13 : 3
3 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.

I Paralipomenon 21 : 1
1 Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.

II Paralipomenon 32 : 31
31 Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.

Psalmorum 119 : 165

Proverbiorum 1 : 17
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

Proverbiorum 2 : 12
12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;

Proverbiorum 2 : 16
16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,

Proverbiorum 4 : 15
15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.

Proverbiorum 5 : 21
21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

Proverbiorum 6 : 28
28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?

Proverbiorum 7 : 23
23 donec transfigat sagitta jecur ejus ; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

Proverbiorum 9 : 17
17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.

Proverbiorum 12 : 26
26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.

Proverbiorum 14 : 27
27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

Proverbiorum 13 : 14
14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

Proverbiorum 16 : 29
29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.

Proverbiorum 19 : 27
27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.

Proverbiorum 28 : 10
10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.

Ecclesiasticus 7 : 26
26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:

Isaiae 33 : 16
16 Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

Ieremiae 2 : 25
25 Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.

Ieremiae 35 : 1 – 232

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens:
2 Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,
4 et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli:
5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum.
6 Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum:
7 et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini.
8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ,
9 et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster.
11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Jerusalem.
12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:
13 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.
14 Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
17 Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego adducam super Judam et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis,
19 propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *