tempestatibus in novissimis diebus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de tempestatibus in novissimis diebus

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 39
39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.

Epistula II ad Timotheum 3 : 1
1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:

Epistula II ad Timotheum 3 : 2
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

Epistula II Petri 3 : 3 – 10
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:
6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.

Zachariae 14 : 8
8 Et erit in die illa: exibunt aquæ vivæ de Jerusalem: medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum: in æstate et in hieme erunt.

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 21
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

Zachariae 14 : 12
12 Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo.

Epistula ad Romanos 1 : 27
27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.

Epistula I ad Thessalonicenses 4 : 17
17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

Danielis 12 : 10
10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.

Evangelium secundum Lucam 21 : 31
31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

Epistula ad Galatas 5 : 21
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Epistula II ad Timotheum 3 : 4
4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:

Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

Epistula II Petri 3 : 10
10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.

Apocalypsis Ioannis 20 : 7 – 10
7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.
8 Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
9 Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia
10 et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.

Evangelium secundum Lucam 17 : 28
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:

Evangelium secundum Matthaeum 24 : 38
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,

Evangelium secundum Marcum 13 : 1 – 37
1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:
4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes:
15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua:
16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
18 Orate vero ut hieme non fiant.
19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23 Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:
29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *