Quid biblia dicit de temperantia – Omnes Bible versus de temperantia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de temperantia

Esther 1 : 8
8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.

Proverbiorum 23 : 3
3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

Proverbiorum 25 : 16
16 Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.

Danielis 1 : 8
8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

Danielis 1 : 16
16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.

Epistula ad Romanos 13 : 14
14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Epistula I ad Corinthios 9 : 25
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.

Epistula I ad Corinthios 9 : 27
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

Epistula ad Philippenses 4 : 5
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.

Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 8
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:

Epistula I ad Timotheum 3 : 3
3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed

Epistula ad Titum 1 : 8
8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

Epistula I ad Timotheum 3 : 8
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:

Epistula ad Titum 2 : 3
3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:

Epistula ad Titum 2 : 12
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *