Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Talebearer
Leviticus 19 : 16
16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
Psalmorum 15 : 3
3 Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Proverbiorum 11 : 13
13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
Proverbiorum 16 : 28
28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
Proverbiorum 17 : 9
9 Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
Proverbiorum 18 : 8
8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
Proverbiorum 20 : 19
19 Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Proverbiorum 26 : 22
22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
Epistula I ad Timotheum 5 : 11
11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
Genesis 37 : 2
2 Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
II Samuelis 3 : 23
23 Et Joab, et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
Leave a Reply