Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Symbola ac Similitudines
Genesis 2 : 9
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
Genesis 2 : 17
17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Genesis 3 : 3
3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Genesis 3 : 24
24 Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
Apocalypsis Ioannis 22 : 2
2 In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.
Genesis 9 : 13
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.
Genesis 17 : 11
11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
Epistula ad Romanos 4 : 11
11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
Exodus 12 : 28
28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Epistula I ad Corinthios 5 : 7
7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
Exodus 13 : 22
22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Exodus 14 : 20
20 stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Exodus 19 : 9
9 ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exodus 19 : 16
16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Exodus 19 : 9
9 ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exodus 19 : 16
16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Exodus 20 : 21
21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
Leviticus 16 : 2
2 et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
Leave a Reply