Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de suscitans mortuos
Ezechielis 37 : 13
13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
Evangelium secundum Lucam 7 : 11 – 17
11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
Actus Apostolorum 2 : 24
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
Actus Apostolorum 20 : 7 – 12
7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8 Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
Actus Apostolorum 17 : 31
31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate in viro, in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
Evangelium secundum Ioannem 5 : 21
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
Actus Apostolorum 2 : 32
32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
Leave a Reply