Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de superatis avaritia
Evangelium secundum Lucam 12 : 13 – 21
13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:
17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregam fructus meos?
18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
19 et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?
21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Evangelium secundum Lucam 12 : 15
15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
Epistula I ad Timotheum 6 : 18
18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
Ecclesiasticus 5 : 10
10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Epistula I ad Timotheum 6 : 6
6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia.
Evangelium secundum Lucam 3 : 10 – 14
10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?
11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.
12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
Epistula I ad Timotheum 6 : 17
17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
Epistula ad Colossenses 3 : 5
5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:
Apocalypsis Ioannis 18 : 15 – 18
15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,
16 et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:
17 quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt,
18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ?
Leave a Reply