Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Succoth
Genesis 33 : 17
17 Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
Iosue 13 : 27
27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
Iudicum 8 : 8
8 Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
Iudicum 8 : 16
16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.
I Regum 7 : 46
46 In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.
II Paralipomenon 4 : 17
17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
Psalmorum 60 : 6
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
Psalmorum 108 : 7
7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
Exodus 12 : 37
37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
Exodus 13 : 20
20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
Numeri 33 : 6
6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.
Leave a Reply