Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sterilitas
Psalmorum 113 : 9
9 Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,
Isaiae 54 : 1 – 17
1 Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas ; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
3 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.
4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël, Deus omnis terræ vocabitur.
6 Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris ;
12 et ponam jaspidem propugnacula tua ; et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
14 Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis ; et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur ; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini ; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Genesis 18 : 14
14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Psalmorum 128 : 3 – 6
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit,
Genesis 30 : 22
22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
Psalmorum 127 : 3 – 5
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ ;
I Samuelis 1 : 10
10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
Genesis 30 : 1
1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
Leave a Reply