Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de spiritus
Iob 33 : 4
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Genesis 2 : 7
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Iob 27 : 3
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Evangelium secundum Ioannem 20 : 22
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
Iob 34 : 14 – 15
14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
Ezechielis 37 : 9
9 Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
Isaiae 42 : 5
5 Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos ; formans terram, et quæ germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.
Leave a Reply