somniatores

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de somniatores

Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Isaiae 14 : 1 – 32
1 Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.
2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum?
5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
6 cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ;
8 abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
10 Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es.
11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
12 Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
13 Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ;
14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?
15 Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,
17 qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem?
18 Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ;
19 tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
21 Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ;
23 et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
24 Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,
25 sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.
26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes.
27 Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam?
28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
29 Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
30 Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
31 Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

Actus Apostolorum 10 : 1 – 48
1 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper:
3 is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus:
6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13 Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca.
14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.
18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis ; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum.
27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:
28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes,
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41 non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

Epistula ad Galatas 6 : 1
1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

Evangelium secundum Ioannem 14 : 1
1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.

Deuteronomium 18 : 20 – 22
20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.

Epistula Iudae 1 : 8
8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *