Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de solitudo
Isaiae 41 : 10
10 Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus ; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Epistula I Petri 5 : 7
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Iosue 1 : 5
5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Psalmorum 23 : 4
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
Epistula ad Hebraeos 13 : 1 – 25
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:
6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.
7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.
9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.
Genesis 2 : 18
18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
Deuteronomium 31 : 6
6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Evangelium secundum Matthaeum 28 : 20
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Epistula ad Hebraeos 13 : 5
5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:
Psalmorum 38 : 9
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
Epistula ad Romanos 8 : 35 – 39
35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)
37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
Epistula II ad Timotheum 4 : 16 – 18
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Epistula ad Philippenses 4 : 6 – 7
6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
Epistula I Ioannis 4 : 13
13 In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
Epistula Iacobi 4 : 7
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
Proverbiorum 15 : 13 – 14
13 Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus.
14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Psalmorum 121 : 1 – 2
1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Psalmorum 62 : 8
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Psalmorum 27 : 10
Leave a Reply