sitienti

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sitienti

Evangelium secundum Ioannem 4 : 14
14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.

Isaiae 44 : 3
3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam ;

Evangelium secundum Ioannem 7 : 37
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

Evangelium secundum Ioannem 19 : 28
28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.

Evangelium secundum Matthaeum 25 : 35
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:

Evangelium secundum Ioannem 7 : 38
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

Apocalypsis Ioannis 22 : 17
17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.

Psalmorum 42 : 1 – 11
1 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam ; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.

Exodus 17 : 6
6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *