Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sinapis
Evangelium secundum Matthaeum 17 : 20
20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
Evangelium secundum Matthaeum 13 : 32
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
Evangelium secundum Matthaeum 13 : 31 – 32
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Similis est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
Evangelium secundum Marcum 11 : 22 – 24
22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.
23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.
24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
Epistula ad Hebraeos 11 : 1
1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
Leave a Reply