Quid biblia dicit de Sigillum – Omnes Bible versus de Sigillum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Sigillum

Genesis 38 : 18
18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

Exodus 28 : 11
11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos:

Exodus 28 : 21
21 Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

Exodus 28 : 36
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

Exodus 39 : 6
6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:

Exodus 39 : 14
14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

Exodus 39 : 30
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

Epistula II ad Timotheum 2 : 19
19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

I Regum 21 : 8
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.

Esther 8 : 8
8 Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.

I Regum 21 : 8
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.

Nehemiae 9 : 38
38 Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus, et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri.

Nehemiae 10 : 1
1 Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias,

Isaiae 8 : 16
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

Esther 8 : 8
8 Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.

Danielis 6 : 9
9 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.

Ieremiae 32 : 10
10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.

Deuteronomium 32 : 34
34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?

Danielis 6 : 17
17 Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *