Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Shaphat
Numeri 13 : 5
5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
I Regum 19 : 16
16 et Jehu filium Namsi unges regem super Israël: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula, unges prophetam pro te.
I Regum 19 : 19
19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
II Regum 3 : 11
11 Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.
II Regum 6 : 31
31 Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.
I Paralipomenon 3 : 22
22 Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
I Paralipomenon 5 : 12
12 Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem, et Saphat in Basan.
I Paralipomenon 27 : 29
29 Porro armentis, quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli:
Leave a Reply