servitutis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de servitutis

Evangelium secundum Lucam 22 : 27
27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:

Epistula ad Philippenses 2 : 7
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

Epistula ad Philippenses 2 : 1 – 30
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus:
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Evangelium secundum Ioannem 13 : 1 – 38
1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ:
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.
15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.
17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?
26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.

Epistula ad Colossenses 3 : 17
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

Epistula ad Ephesios 5 : 21
21 subjecti invicem in timore Christi.

Evangelium secundum Matthaeum 20 : 25 – 28
25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:
27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *