Quid biblia dicit de servi – Omnes Bible versus de servi

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de servi

Epistula ad Colossenses 4 : 1
1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

Epistula ad Colossenses 3 : 22 – 25
22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.

Epistula I ad Timotheum 6 : 1 – 2
1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

Evangelium secundum Ioannem 8 : 34
34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *