Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sensualitas
Ecclesiasticus 2 : 24
24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
Ecclesiasticus 8 : 15
15 Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Ecclesiasticus 11 : 9
9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
Isaiae 22 : 13
13 et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
Isaiae 56 : 12
12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate ; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
Evangelium secundum Lucam 12 : 20
20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?
Evangelium secundum Lucam 16 : 25
25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
Epistula I ad Corinthios 15 : 33
33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.
Epistula Iacobi 5 : 5
5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
Leave a Reply