Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de senior civium
Epistula II ad Corinthios 4 : 16
16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
Iob 12 : 12
12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
Psalmorum 92 : 14
Isaiae 46 : 4
4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo.
Psalmorum 71 : 18
18 Benedictus Dominus, Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
Psalmorum 91 : 16
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Evangelium secundum Lucam 2 : 25 – 38
25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo.
26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31 quod parasti ante faciem omnium populorum:
32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur:
35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 1 – 26
1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci?
5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo .
8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.
9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:
15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
Psalmorum 100 : 1 – 5
1 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi, non adhæsit mihi
4 cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar, superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Leave a Reply