Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Semeia
I Regum 12 : 24
24 Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël: revertatur vir in domum suam, a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus.
II Paralipomenon 11 : 4
4 Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
II Paralipomenon 12 : 5
5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
II Paralipomenon 12 : 7
7 Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
II Paralipomenon 12 : 15
15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam, et Jeroboam cunctis diebus.
I Paralipomenon 3 : 22
22 Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
I Paralipomenon 4 : 37
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
I Paralipomenon 5 : 4
4 Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
I Paralipomenon 5 : 8
8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
I Paralipomenon 9 : 14
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
Nehemiae 11 : 16
16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
I Paralipomenon 9 : 16
16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
Nehemiae 11 : 17
17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
Leave a Reply