Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Sella
II Regum 4 : 10
10 Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
Isaiae 66 : 1
1 Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 35
35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:
Actus Apostolorum 7 : 49
49 Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis locus requietionis meæ est?
I Paralipomenon 28 : 2
2 Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
Lamentationes 2 : 1
1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
Psalmorum 99 : 5
5 quoniam suavis est Dominus ; in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Psalmorum 132 : 7
Psalmorum 110 : 1
1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
Evangelium secundum Matthaeum 22 : 44
44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Evangelium secundum Marcum 12 : 36
36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Evangelium secundum Lucam 20 : 43
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Actus Apostolorum 2 : 35
35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Epistula ad Hebraeos 1 : 13
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Leave a Reply