Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Self-Exaltation
Iob 12 : 3
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
Ezechielis 31 : 14
14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa: nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
Abdiae 1 : 4
4 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
Evangelium secundum Lucam 14 : 11
11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Epistula II ad Corinthios 10 : 5
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
Epistula II ad Corinthios 10 : 18
18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.
Epistula ad Galatas 6 : 3
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Exodus 9 : 17
17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
Numeri 16 : 3
3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
II Paralipomenon 32 : 19
19 Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum.
Ezechielis 28 : 2
2 Fili hominis, dic principi Tyri: Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
Ezechielis 28 : 9
9 Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te?
Danielis 4 : 30
30 Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
Danielis 5 : 20
20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:
Danielis 5 : 23
23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
Actus Apostolorum 8 : 9
9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
Leave a Reply