Securitas

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Securitas

Iob 29 : 18
18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

Psalmorum 10 : 4
4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem quid fecit?

Psalmorum 50 : 21
21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.

Isaiae 28 : 15
15 Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.

Apocalypsis Ioannis 3 : 17
17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.

Isaiae 47 : 7
7 Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.

Ieremiae 49 : 4
4 Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quæ confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me?

Ieremiae 49 : 16
16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

Abdiae 1 : 3
3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?

Apocalypsis Ioannis 18 : 7
7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo.

Amos 6 : 3
3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;

Ecclesiasticus 8 : 11
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.

Isaiae 28 : 17
17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura ; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt.

Isaiae 47 : 9
9 Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas ; universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.

Amos 9 : 10
10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *