Securis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Securis

Deuteronomium 19 : 5
5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet:

I Samuelis 13 : 21
21 Retusæ itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.

II Samuelis 12 : 31
31 populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon: et reversus est David, et omnis exercitus in Jerusalem.

Psalmorum 74 : 6
6 Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

II Regum 6 : 6
6 Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum,

Ezechielis 26 : 9
9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

Ieremiae 46 : 22
22 Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.

Ieremiae 51 : 20
20 Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna:

Evangelium secundum Matthaeum 3 : 10
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *