secreta

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de secreta

Evangelium secundum Lucam 8 : 17
17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.

Ecclesiasticus 12 : 14
14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

Proverbiorum 25 : 9
9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:

Evangelium secundum Marcum 4 : 22
22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.

Epistula ad Hebraeos 4 : 13
13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

Psalmorum 44 : 21

Evangelium secundum Lucam 12 : 3
3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.

Evangelium secundum Matthaeum 18 : 15
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

Epistula ad Romanos 2 : 16
16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

Proverbiorum 25 : 2
2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

Psalmorum 139 : 13 – 16
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo ; et habitabunt recti cum vultu tuo.

Danielis 2 : 28
28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Psalmorum 90 : 8
8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.

Epistula I ad Corinthios 4 : 5
5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

I Samuelis 16 : 7
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *