Quid biblia dicit de sapientia et scientia – Omnes Bible versus de sapientia et scientia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sapientia et scientia

Epistula Iacobi 1 : 5
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

Proverbiorum 1 : 7
7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

Psalmorum 111 : 10
10 Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet ; desiderium peccatorum peribit.

Proverbiorum 2 : 1 – 22
1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te ;
12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;
13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;
15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
17 et relinquit ducem pubertatis suæ,
18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
20 Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias:
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;
22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.

Epistula I ad Corinthios 3 : 19 – 20
19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.

Ecclesiasticus 7 : 12
12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.

Epistula ad Colossenses 2 : 8
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

Epistula I ad Timotheum 2 : 4
4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Proverbiorum 4 : 1 – 27
1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
2 Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives.
5 Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
7 Principium sapientiæ, posside sapientiam ; et in omni possessione tua acquire prudentiam.
8 Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
11 Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis ;
12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.
16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
19 Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21 Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.

Isaiae 11 : 2
2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ;

Evangelium secundum Matthaeum 7 : 7 – 8
7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.

Epistula I ad Corinthios 1 : 20
20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

Psalmorum 91 : 1 – 16
1 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem ;
4 in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi ;
9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

II Paralipomenon 1 : 7 – 12
7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.
8 Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ.
10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?
11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem:
12 sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.

Epistula I ad Corinthios 1 : 18 – 29
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

Proverbiorum 20 : 15
15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.

Epistula I Ioannis 4 : 18
18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.

Proverbiorum 13 : 4
4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.

Epistula ad Romanos 1 : 22 – 25
22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *