Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sanguis
Leviticus 17 : 11
11 quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit.
Ezechielis 16 : 6
6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo, et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi ; in sanguine tuo vive.
Epistula ad Hebraeos 9 : 22
22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Epistula I Ioannis 5 : 6
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
Epistula I Petri 1 : 19
19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:
Epistula ad Hebraeos 13 : 12
12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Leviticus 17 : 14
14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.
Epistula I Ioannis 1 : 7
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
Genesis 9 : 4
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
Leviticus 7 : 27
27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
Epistula I Ioannis 5 : 8
8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
Epistula ad Hebraeos 9 : 12 – 14
12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
Epistula I Petri 1 : 2
2 secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
Epistula ad Romanos 5 : 9
9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Actus Apostolorum 21 : 25
25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Apocalypsis Ioannis 5 : 9
9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:
Apocalypsis Ioannis 1 : 5
5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
Apocalypsis Ioannis 7 : 14
14 Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
Evangelium secundum Matthaeum 26 : 28
28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Epistula ad Colossenses 1 : 20
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
Actus Apostolorum 15 : 1 – 456
1 Et quidam descendentes de Judæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere.
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
11 Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est:
16 Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:
17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22 Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus,
23 scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
34 Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.
Leave a Reply