Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de sanctitas dei
I Samuelis 2 : 2
2 Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
Epistula I Petri 1 : 16
16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
Epistula I Petri 1 : 15 – 16
15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:
16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
Leviticus 19 : 2
2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Leviticus 11 : 44 – 47
44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Isaiae 57 : 15
15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
Epistula ad Colossenses 1 : 12 – 18
12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:
Isaiae 6 : 1 – 13
1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum.
2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus.
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
5 Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
7 et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
8 Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
9 Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere.
10 Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
11 Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos ; semen sanctum erit id quod steterit in ea.
Epistula I Ioannis 1 : 7
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
Leave a Reply