Samaria

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Samaria

I Regum 16 : 24
24 Emitque montem SamariƦ a Somer duobus talentis argenti: et Ʀdificavit eum, et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.

I Regum 16 : 29
29 Achab vero filius Amri regnavit super Israƫl anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israƫl in Samaria viginti et duobus annis.

I Regum 22 : 51
51 Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo.

II Regum 13 : 1
1 Anno vigesimo tertio Joas filii OchoziƦ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israƫl in Samaria decem et septem annis.

II Regum 13 : 10
10 Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israƫl in Samaria sedecim annis,

II Regum 15 : 8
8 Anno trigesimo octavo AzariƦ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israƫl in Samaria sex mensibus:

II Regum 6 : 33
33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius, qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?

II Regum 17 : 6
6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israƫl in Assyrios: posuique eos in Hala, et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.

II Regum 18 : 11
11 et transtulit rex Assyriorum Israƫl in Assyrios, collocavitque eos in Hala, et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:

I Regum 16 : 32
32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod Ʀdificaverat in Samaria,

II Regum 13 : 1 – 296

1 Anno vigesimo tertio Joas filii OchoziƦ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israƫl in Samaria decem et septem annis.
2 Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israƫl, et non declinavit ab eis.
3 Iratusque est furor Domini contra Israƫl, et tradidit eos in manu Hazaƫl regis SyriƦ, et in manu Benadad filii Hazaƫl, cunctis diebus.
4 Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israƫl, quia attriverat eos rex SyriƦ:
5 et dedit Dominus salvatorem Israƫli, et liberatus est de manu regis SyriƦ: habitaveruntque filii Israƫl in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israƫl, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria.
7 Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex SyriƦ, et redegerat quasi pulverem in tritura areƦ.
8 Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quƦ fecit, et fortitudo ejus, nonne hƦc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israƫl?
9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo.
10 Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israƫl in Samaria sedecim annis,
11 et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israƫl, sed in ipsis ambulavit.
12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quƦ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hƦc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israƫl?
13 Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israƫl.
14 Eliseus autem Ʀgrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israƫl, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israƫl et auriga ejus.
15 Et ait illi Eliseus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas,
16 dixit ad regem Israƫl: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
17 et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.
18 Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,
19 iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.
20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.
21 Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
22 Igitur Hazaƫl rex SyriƦ afflixit Israƫl cunctis diebus Joachaz:
23 et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in prƦsens tempus.
24 Mortuus est autem Hazaƫl rex SyriƦ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.
25 Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaƫl, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prƦlii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israƫl.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *