Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Sagittariorum
Genesis 21 : 20
20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
Genesis 27 : 3
3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
I Samuelis 20 : 20
20 Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.
I Samuelis 20 : 37
37 Venit itaque puer ad locum jaculi, quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
I Paralipomenon 8 : 40
40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.
I Samuelis 31 : 3
3 totumque pondus prælii versum est in Saul: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
I Paralipomenon 10 : 3
3 Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
Isaiae 13 : 18
18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Isaiae 21 : 17
17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.
I Regum 22 : 34
34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
II Samuelis 1 : 18
18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati,
I Paralipomenon 5 : 18
18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
I Paralipomenon 12 : 2
2 tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas: de fratribus Saul ex Benjamin.
II Paralipomenon 14 : 8
8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia: omnes isti viri fortissimi.
II Paralipomenon 26 : 14
14 Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.
Nehemiae 4 : 13
13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
Zachariae 9 : 13
13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia: et ponam te quasi gladium fortium.
Ieremiae 46 : 9
9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
Genesis 49 : 23
23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Iudicum 5 : 11
11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.
I Samuelis 31 : 3
3 totumque pondus prælii versum est in Saul: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
Leave a Reply