Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ruben
Genesis 29 : 32
32 QuƦ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
I Paralipomenon 2 : 1
1 Filii autem Israƫl: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
Genesis 30 : 14
14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeƦ in agrum, reperit mandragoras, quas matri LiƦ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Genesis 35 : 22
22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
Genesis 49 : 4
4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
I Paralipomenon 5 : 1
1 Filii quoque Ruben primogeniti Israƫl. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israƫl, et non est ille reputatus in primogenitum.
Genesis 37 : 30
30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
Genesis 42 : 22
22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.
Genesis 42 : 37
37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
Genesis 49 : 4
4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
Genesis 46 : 9
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
Exodus 6 : 14
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israƫlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
I Paralipomenon 5 : 6
6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princips in tribu Ruben.
Numeri 16 : 1
1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
Leave a Reply