Ros

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ros

Deuteronomium 33 : 13
13 Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.

II Samuelis 17 : 12
12 Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit: et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem.

Iob 29 : 19
19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

Proverbiorum 3 : 20
20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.

Danielis 4 : 15
15 Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.

I Regum 17 : 1
1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mea verba.

Psalmorum 110 : 3
3 Confessio et magnificentia opus ejus ; et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Isaiae 26 : 19
19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

Osee 6 : 4
4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

Osee 13 : 3
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

Osee 14 : 5
5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *