Rixa

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Rixa

Genesis 13 : 8
8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.

Genesis 45 : 24
24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.

Deuteronomium 1 : 12
12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.

Psalmorum 31 : 20

Psalmorum 55 : 9
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ;

Psalmorum 80 : 6
6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat audivit.

Proverbiorum 3 : 30
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.

Proverbiorum 6 : 14
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

Proverbiorum 6 : 19
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

Proverbiorum 10 : 12
12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.

Proverbiorum 13 : 10
10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

Proverbiorum 15 : 18
18 Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas.

Proverbiorum 16 : 28
28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

Proverbiorum 17 : 1
1 Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.

Proverbiorum 17 : 14
14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.

Proverbiorum 17 : 19
19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.

Proverbiorum 18 : 6
6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

Proverbiorum 18 : 19
19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.

Proverbiorum 19 : 13
13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

Proverbiorum 20 : 3
3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

Proverbiorum 21 : 19
19 Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.

Proverbiorum 22 : 10
10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.

Proverbiorum 23 : 30
30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?

Proverbiorum 25 : 8
8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

Proverbiorum 25 : 24
24 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

Proverbiorum 26 : 17
17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.

Proverbiorum 26 : 21
21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *