Rimmon

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Rimmon

II Samuelis 4 : 2
2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.

II Samuelis 4 : 5
5 Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.

II Samuelis 4 : 9
9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

Zachariae 14 : 10
10 Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.

Iosue 15 : 32
32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.

Nehemiae 11 : 29
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,

Iosue 19 : 7
7 Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quatuor, et villæ earum:

I Paralipomenon 4 : 32
32 Villæ quoque eorum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.

Iosue 19 : 7
7 Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quatuor, et villæ earum:

Nehemiae 11 : 29
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,

I Paralipomenon 6 : 77
77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus:

Iosue 19 : 13
13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.

Iudicum 20 : 45
45 Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.

Iudicum 20 : 47
47 Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere, et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.

Iudicum 21 : 13
13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et præceperunt eis, ut eos susciperent in pace.

II Regum 5 : 18
18 Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon, ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *