Riblah

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Riblah

Numeri 34 : 11
11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,

II Regum 23 : 33
33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri.

II Regum 25 : 6
6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium.

II Regum 25 : 21
21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.

Ieremiae 39 : 6
6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

Ieremiae 52 : 9
9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.

Ieremiae 52 : 26
26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ: et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *