respiciens

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de respiciens

Epistula ad Philippenses 3 : 13
13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,

Evangelium secundum Lucam 9 : 62
62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Genesis 19 : 26
26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.

Epistula Iacobi 1 : 23 – 25
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:
24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.

Evangelium secundum Lucam 9 : 59 – 61
59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.

Epistula II Petri 2 : 21 – 22
21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *