Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Respectu personarum
Proverbiorum 24 : 23
23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Proverbiorum 28 : 21
21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Epistula Iacobi 2 : 9
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
Deuteronomium 10 : 17
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
II Paralipomenon 19 : 7
7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
Iob 31 : 15
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?
Iob 34 : 19
19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum ejus sunt universi.
Actus Apostolorum 10 : 34
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
Actus Apostolorum 15 : 9
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
Epistula ad Romanos 2 : 12
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
Epistula ad Romanos 10 : 12
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
Epistula ad Ephesios 6 : 9
9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
Epistula ad Colossenses 3 : 25
25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
Leave a Reply