Quid biblia dicit de Renovationes, Religiones – Omnes Bible versus de Renovationes, Religiones

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Renovationes, Religiones

Zachariae 8 : 23
23 Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

Habacuc 3 : 2
2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

Isaiae 32 : 15
15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.

Ioel 2 : 28
28 Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

Michaeae 4 : 8
8 Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.

Habacuc 3 : 2
2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

Iosue 5 : 9
9 Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.

I Samuelis 7 : 6
6 Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et jejunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.

I Regum 18 : 40
40 Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.

II Regum 18 : 7
7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.

II Paralipomenon 14 : 5
5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras, et fana, et regnavit in pace.

II Paralipomenon 15 : 14
14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,

II Paralipomenon 33 : 19
19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.

Ionae 3 : 10
10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *