Remaliah

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Remaliah

II Regum 15 : 25
25 Conjuravit autem adversus eum Phacee filius RomeliƦ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiƦ juxta Argob, et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo.

II Regum 15 : 27
27 Anno quinquagesimo secundo AzariƦ regis Juda, regnavit Phacee filius RomeliƦ super Israƫl in Samaria viginti annis.

II Regum 15 : 30
30 Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium RomeliƦ, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii OziƦ.

II Regum 16 : 1
1 Anno decimo septimo Phacee filii RomeliƦ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.

II Regum 16 : 5
5 Tunc ascendit Rasin rex SyriƦ, et Phacee filius RomeliƦ rex Israƫl, in Jerusalem ad prƦliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.

II Paralipomenon 28 : 6
6 Occiditque Phacee, filius RomeliƦ, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.

Isaiae 7 : 1
1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii OziƦ, regis Juda, ascendit Rasin, rex SyriƦ, et Phacee, filius RomeliƦ, rex Israƫl, in Jerusalem, ad prƦliandum contra eam: et non potuerunt

Isaiae 7 : 4
4 et dices ad eum: Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis SyriƦ, et filii RomeliƦ ;

Isaiae 8 : 6
6 Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloƫ, quƦ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium RomeliƦ:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *