Rapha

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Rapha

I Paralipomenon 8 : 2
2 Nohaa quartum, et Rapha quintum.

I Paralipomenon 8 : 37
37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.

I Paralipomenon 9 : 43
43 Mosa vero genuit Banaa: cujus filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.

II Samuelis 21 : 16
16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.

II Samuelis 21 : 20
20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor, et erat de origine Arapha.

II Samuelis 21 : 22
22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.

I Paralipomenon 20 : 4
4 Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.

I Paralipomenon 20 : 6
6 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.

I Paralipomenon 20 : 8

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *