radices

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de radices

Ieremiae 17 : 7 – 8
7 Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.

Epistula ad Colossenses 2 : 6 – 7
6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

Psalmorum 1 : 3
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

Epistula ad Ephesios 3 : 16 – 19
16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Epistula ad Hebraeos 12 : 15
15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

Evangelium secundum Marcum 4 : 17
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

Evangelium secundum Matthaeum 13 : 6
6 sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *