Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de quaerens Deum
Deuteronomium 4 : 29
29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Proverbiorum 8 : 17
17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
Ieremiae 29 : 12 – 14
12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.
13 Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
14 Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
Lamentationes 3 : 25
25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
Evangelium secundum Matthaeum 7 : 7 – 8
7 Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Isaiae 55 : 6 – 7
6 Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Psalmorum 119 : 10
I Paralipomenon 16 : 11
11 Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 33
33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
Psalmorum 34 : 10
10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
Ieremiae 29 : 13
13 Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro.
Epistula ad Hebraeos 11 : 6
6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Psalmorum 40 : 16
Iob 5 : 8 – 9
8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,
9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
Psalmorum 119 : 2
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Psalmorum 63 : 1
1 In finem. Psalmus David.
Psalmorum 9 : 10
10 Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Actus Apostolorum 17 : 26 – 27
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
27 quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
I Paralipomenon 28 : 9
9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
Leave a Reply