pugna Domini

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de pugna Domini

II Paralipomenon 20 : 15
15 et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.

Epistula ad Ephesios 6 : 12
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.

I Samuelis 17 : 47
47 et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.

II Paralipomenon 32 : 7
7 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.

Zachariae 4 : 6
6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

II Regum 20 : 1 – 7
1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives.
2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens:
3 Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens:
5 Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini.
6 Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.
7 Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.

Actus Apostolorum 16 : 31
31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum: et salvus eris tu, et domus tua.

Epistula ad Romanos 13 : 1
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.

Epistula ad Galatas 5 : 17
17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.

Epistula ad Ephesios 6 : 17
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),

Isaiae 64 : 8
8 Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *