Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de psychologia
Proverbiorum 3 : 5 – 6
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Epistula ad Romanos 12 : 2
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Epistula II ad Corinthios 5 : 17
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
Epistula ad Philippenses 4 : 8
8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
Isaiae 55 : 8
8 Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus.
Epistula I Ioannis 2 : 15 – 17
15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
Epistula II ad Timotheum 3 : 17
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 21
21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
Epistula I ad Corinthios 13 : 1 – 13
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
Leave a Reply