prudens consilium

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de prudens consilium

Proverbiorum 12 : 15
15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.

Proverbiorum 11 : 14
14 Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia.

Proverbiorum 19 : 20 – 21
20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.

Proverbiorum 15 : 22
22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

Psalmorum 1 : 1 – 6
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,
6 quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.

Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:

Psalmorum 119 : 105

Proverbiorum 3 : 1 – 35
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat ;
2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui ;
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei ;
10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.
20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24 Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere benefacere eum qui potest ; si vales, et ipse benefac.
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33 Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.

Proverbiorum 4 : 13
13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.

Proverbiorum 20 : 18
18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

Proverbiorum 28 : 26
26 Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

Epistula ad Hebraeos 4 : 12
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

Proverbiorum 1 : 1 – 33
1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum:
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis ;
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Proverbiorum 13 : 10
10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

Proverbiorum 1 : 7
7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

I Regum 12 : 6 – 19
6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre ejus, cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
7 Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
9 dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos?
10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus
12 Venit ergo Jeroboam, et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.
13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant,
14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat.
16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua Israël, nunc vide domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem:
19 recessitque Israël a domo David, usque in præsentem diem.

Epistula I Ioannis 4 : 1
1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.

Proverbiorum 24 : 6
6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.

Epistula II ad Timotheum 2 : 15
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *