Quid biblia dicit de Proverbia – Omnes Bible versus de Proverbia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Proverbia

Proverbiorum 1 : 4
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.

Proverbiorum 1 : 1
1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,

Proverbiorum 25 : 1
1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.

I Samuelis 10 : 12
12 Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?

I Samuelis 24 : 14
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.

II Samuelis 3 : 8
8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?

II Samuelis 20 : 18
18 Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant.

I Regum 20 : 11
11 Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.

Proverbiorum 1 : 17
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

Ezechielis 12 : 23
23 Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

Ezechielis 16 : 44
44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus.

Ezechielis 18 : 4
4 Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

Ieremiae 31 : 29
29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.

Osee 4 : 9
9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

Evangelium secundum Matthaeum 12 : 33
33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

Evangelium secundum Lucam 6 : 44
44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.

Evangelium secundum Lucam 4 : 23
23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

Evangelium secundum Lucam 14 : 34
34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur?

Evangelium secundum Ioannem 1 : 46
46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.

Epistula I ad Corinthios 15 : 33
33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *